- PHYLACTERIA
- PHYLACTERIAGraece φυλακτήρια, memorata Matth. c. 23. v. 5. Πλατύνουσι δὲ τὰ φυλακτήρια αὐτῶν, καὶ μεγαλύνουσι τὰ κράσπεδα τῶ ἱματίων αὑτῶν, Dilatant enim phylacteria sua, et producunt fimbrias palliorum suorum: Eprphanio videntur fuisse limbi sive fasciae, quibus praetexerentur vestes; Bezae vero laminae aut membranulae; Burmanno capsulae quaedam, quas hodie etiamnum Iudaei cori in clusas partim fronti alligant, partim brachio, inscriptis quatuor, quas vocant Gap desc: Hebrew, i. e. lectionibus sacris. Idem addit, Graecos, novô nomine novae rei quaesitô, vocâsse φυλακτήρια, a conservando: Erat enim hic ritus, (quem postea suis superstitionibus contaminârunt Iudaei) a Domino constitutus, ut esset velut μνημόσυνον legis et benesiciorum, quae Deus in eos contulerat, Annotat. in Nov. Testam. loc. cit. Duplicis autem fuêre generis, una fronti alligabantur, altera brachio sinistro introrsum cor versus: utrorumque in stitutio habetur Exodi c. 13. v. 9. Ut sit tibi in signum ad manum tuam: et in monimentum inter oculos tuos: et v. 16. Quod erit pro signo ad manum tuam, et pro frontalibus inter oculos tuos. Vide quoque Deuteron. c. 6. v. 8. Gestabant illa omnes Iudaei, ne Christô quidem ipsô, SERVATORE nostrô, exceptô, ut ex Historia Evangelica colligere est: Sadducaei quoque ac Pharisaei, nisi quod hi. ut maiorem sibi sanctitatis opinionem conciliarent, Phylacteria ultra cubitum extenderent, Sadducaei vero in vola manus ea tenerent. Scripta erant in Phylacteriis illis, quae membranacea forte fuêre, X praecepta Decalogi, secun dûm Chrysostomum ac Hieronymum: Secundum alios, et quidem plerosque 4. hae sectiones Legis: quarum prima incipiens, ab Exodi c. 13. v. 2. Consecra mihi omne primogenitum etc. desinebat in v. 10. Secunda incipiebat a v. 11. Item erit, quum introduxerit etc. et terminabatur v. 16. Tertiae initium erat, Audi Israel, Deut. c. 6. v. 4. finis autem v. 9. Quarta inchoans, a Deuteronomli c. 11. v. 13. Erit itaque, si serio auscultaveris etc. pergebat usque ad sinem v. 21. Cum itaque has membranas fronti affigebant, faciebant illas pro sectionum numero quadruplices: vel si unica erat membrana, dabant operam, ut longitudo cuiusque sectionis columnam impleret. Quum manui brachioque: omnes 4. sectiones, una in membrana, quatuor columnis distinctae continebantur. Ingruente persequutione, quum palam Phylacteria ferre non auderent, manum obvolvebant filo rubro, quod in memoriam eis sanguinem foederis perpetuw refricaret. Vocem, Metaphoth, quod attinet, quâ Moses Phylacteria haec appellavit, videtur illa per antiphrasin sic dicta, ad Gap desc: Hebrew, i. e. Incedere, erant enim alligata, nec moveri poterant aut locum mutare, Unde LXX. reddunt, ἀσάλευτα, i. e. immobilia ornamenta. Rabbini vocant Thephillim i. e. Ornamenta precatoria: Alii Pittacia appellant et Pittaciola, etc. Hieronymus in Matth. c. 23. Vide Mosen Kotsen sem praec. affirm. 22. Maimon. in Thephillim c. 4. sect. 8. Scaligerum, Trihaeres. p. 258. Munsterum de praec. affirmat. Thom. Godqynum, de ritibus Hebraeorum, l. 1. c. 10. etc. Cl. inprimis Buxtorfium, Synagogae Iudaicae c. 9. Abusus Phylacteriorum talium fuit, non tantum cum ostentationis causâ largius extenderentur a Pharisaeis, sed et cum iisdem, velut amuletis,de collo suspensis vel aedium postibus affixis vim inesle crediderunt, a periculis se immunes praestandi. Quos proin D. Hieronymus comparare solitus fuit, cumsuperstitiosis quibusdam sui temporis mulierculis, quae eôdem fine Parvula Euangelia et Crucis ligna secum circumtulerunt. Eâdem superstitione hodieque nonnulli, pro amuletis, ex collo suspendunt, inscriptum praesertim Euangelium secundum Iohannem: quod iam olim damnatum Antiochenâ Synodô, expressô quoque nomine φυλακτηρίων, Etiam φυλακτήριοι seu Phylacterii, Magi quidam, ob similem superstitionem, dicti, condemnati leguntur circa A. C. 692. Vide iterum Scaligerum, Trihaeres. c. 7. Concil. V. can. 61. Iac. Gotofredum, adl. 3. Cod. Theodos. de Maleficis, ut et supra, in vocibus Brevia, Ligatura, Mazuza, Periapta etc. infra Ursus. Apud recentiores mansit vox, pro arculis reliquias SS. servantibus, super quibus iurari consuevisse, docet Dudo, de moribus Normann. l. 3. Item pro vasculis, quibus inclusae reliquiae de collo suspendebantur, εἰς φυλακτήριον, ut ait Theophanes ann. 31. Copronymi, p. 357. De quibus vide Car. du Fresne, Dissertatione 26. ad Ioinvillam, p. 310. ut et supra aliquid, ubi de nummis Helenianis, et Investitura; Io. Casp. Suicerum, in vocibus Φυλακτήρια et Φυλακτήριοι. nec non supra in voce Encolpium. Addam solum, Isidis φυλακτήριον, quod illa sibi singebatur περιάπτεςθαι, signisicâsle Φωνὴ ἀληθὴς, Vox vera, legi apud Plut. de Is. et Osir. Vide quoque infra Veritas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.